Itaque se inclinans caput in foramen introduxit et clamavit:
‘Heus, ecquis domi est?’
Fuit intus rumor quidam sternutamenti similis et deinde denuo silentium.
‘Dixi equidem et dico: ecquis domi est?’ clamavit Pu magna voce.
‘Minime,’ respondit vox; deinde subiunxit: ‘Noli tam magna voce clamare. Jam in primo te clarissime audivi.’
‘Malum!’ dixit Pu. ‘Nemo prorsus adest?’
‘Nemo!’
Winnie ille Pu caput foramine extraxit, aliquamdiu cogitabat et secum cogitabat: ‘Aliquis adesse debet quia aliquem “nemo” dixisse oportuit.’ Caput ergo iterum in foramen inseruit et dixit:
‘Heus, Lepus, esne tu?’
‘Non sum,’ dixit Lepus nunc mutata voce.
‘Nonne haec vox Leporem sonat?’ ‘Non puto,’ dixit Lepus. ‘Nollem sonaret.’
‘O!’ dixit Pu.
Caput e foramine extraxit, aliquamdiu meditatus est, deinde caput iterum immisit et dixit:
‘Quaeso bona venia, die mihi: ubi est Lepus?’
‘Abiit ad amicum suum Ursum Pum visendum, quia ille ei ex animo amicus est.’
‘Sed egomet sum ille!’ exclamavit
Pu obstupefactus.
‘Tune ille ursus?’
‘Ursus Pu.’
‘Tibi persuasum est?’ dixit Lepus magis etiam obstupefactus.
‘Credo hercle esse,’ dixit Pu.
‘Age igitur, veni intro!’
(“English me that, my Trinity scholard!”—or turn to page LIX.)
More Must-Reads from TIME
- Cybersecurity Experts Are Sounding the Alarm on DOGE
- Meet the 2025 Women of the Year
- The Harsh Truth About Disability Inclusion
- Why Do More Young Adults Have Cancer?
- Colman Domingo Leads With Radical Love
- How to Get Better at Doing Things Alone
- Michelle Zauner Stares Down the Darkness
Contact us at letters@time.com